223
37
Dialogus Primus.
quoque Lunae curriculo pernitiosam substan¬
tiam natura excernunt, ne quid vnquàm
mali esset, quod in homine non esset. cur il¬
lud obsecro exploratum habent? quia doctae
sunt? haud sanè affirmari potest; sed quis¬
nam fuit ille, qui ipsis hoc principio decla¬
rauit? experientia sola. A. certè vt in¬
genuè fatear, tum peritè admodum exem¬
plificando, modos expressisti, quibus speci¬
fica rerum forma mediante materia, vel¬
malè, vel rectè operatur, & sunt, pars ip¬
sa cùm toto, totum cum parte, pars cum
parte, & proprium excrementum cum suo
productore. quamobrem, non possum nisi
maximoperè commendare, omnia quae ha¬
ctenus abs te summa uoluptate percepi.
D. Porro si haec, experientiam dico, mul¬
ta nos à primo ortu non docuisset, paruum
fermè mundanis in rebus, inter nos, & ra¬
tione expertia animalia, esset discrimen,
attamen ipsa ratio, nonnullarum operatio¬
num causam assignare quandoque nititur,
vt cur