405
RAYMVNDI LVLLI
330
volatilis, & conseruat contra ignem: &
ideo Geber in vltima praeparatione lapi¬
dis praecipit, quòd post separationem vel
sublimationem fixetur, & postea dissol¬
uatur, & post praecipit calcinari illud
quod non potest dissolui, quia talis est vl¬
tima praeparatio. Causatur differentia
inter corpus & spiritum, scilicet inter
volatile & fixum. Haec differentia ha¬
bet locum tam in metallo, quàm in cor¬
pore calcinato totius fixi, quamuis calci¬
natum magis retineat quam metallum.
Fiat ergo vna parua latitudo istorum
duorum contrariorum generum, vt simul
repraesentata lucidius & melius possint
influi in tuo intellectu: quia causam vnius
contrarij non potest aliàs demonstrare vel
discooperire, nisi in praesentia suicontrarij,
quia sic vult ratio philosophiae data per
auctoritatem sic dicentem: Opposita iuxta se
posita, magis elucescunt: &, quia inuicem
sunt