223
47
Dialogus Secundus.
A. sed qualem obsecro esse censes? Grana¬
tum fortassè? non ne & Balaustino colore,
& violaceo, vt videre potes, destitutus est?
D. neque etiam Granatum [sic] esse, excellen¬
tes lapidarij asseuerarent, at Carbunculum
eum esse dicerent, ò quàm rubicundus, quàm
lucidus, quamque solidus lapis est, in tenebris
planè (vt experientia dudum comprobauit)
per se ipsum maximoperè lucet, quare, ca¬
tino nigro aqua quidem referto, quo tene¬
brosa rutilet nocte, opus non habet. & certè
talem Carbunculum inter lapides, qualem
Aurum inter metalla cuncta habere prae¬
stantiam, non iniuria quidam asseruerunt,
ideo virtutes omnes, ac etiam maiores quàm
reliquae gemmae eum possidere, nonnulli pu¬
tant, solis instar (a quo recipere potestates
asseuerant) qui non solum (vt Stellae fa¬
ciunt, splendet) sed fulgore summo Sidera
omnia praecedit. A. tu in subiectum quod¬
dam fortuitu incidisti, quo sententiam tuam
intelligere exoptabam, modò hanc gemma¬
rijs