223
49
Dialogus Secundus.
nec ad elementa, nec ad motum, nec ad lu¬
men referri possunt, ita vt Ptholomei, Haer¬
metis, & Astrologorum sententiae, assentiri
deceat, quotidie experimur. exinde D. Tho¬
mas secundo Coeli, lectione decima, non so¬
lùm rectè ab Auerrois argumentis, Auicen¬
nam tuetur, sed etiam, quòd Stellae non sint
sicut indiuidua eiusdem speciei, vt Com¬
mentator dixerat, lectione decimasexta,
eiusdem libri, facilè ostendit, & ipsemet,
Auerroes, qui Astronomorum Calippo, &
Eudoxo iuniorum, nullo non tempore de¬
struere positiones nitebatur, intento fine fru¬
stratus est, vnde decimosecundo methaphi¬
sicae commentario 45. inquit, in iuuentute
mea speraui, vt haec perscrutatio complere¬
tur per me, in senectute autem iam despe¬
ro. A. quòd Coelum itaque nobis diuersas
etiam virtutes infundat, quae à motu, &
lumine haudquaquàm dependent, grauissi¬
mis auctoribus postremò dictis annuentibus,
in praesentiarum supponamus; at mihi vt
H
dicas