329
LIBER PRIMVS.
267
Consolidae maioris libram.
Ophioglossilibram j. β.
Vermium terrestrium purgatorum li¬
bram β.
Aristolochiae viridis. y.iij.
Omnia contusa pultium instar seruentur lo¬
co frigido, & si quae separata sit humiditas, abij¬
ciatur. Antiquorum hactenus vsus hic fuit; Pa¬
racelsi verò, quis sit, audite.
Vulnerarium vnguentum
tertium.
recipe. Radices & herbas, quas ex praedictis &
subsequentibus eligere malueris, virides, & in¬
instar pultis contere, quibus adde vini parum¬
per, optimi, donec copertae sint. Duplici vase,
cantharo clauso; per Maris balneum coquito
horis decem. Postquam frigefacta fuerint om¬
nia, exempta conterito simul, & per lintheum
vel setaceum transire facito quae poterunt.
Haec vna cum fauo mellis crudo, non sepa¬
rato melle vel cum butyro solo, vel ambobus
permixtis, in cantharo clauso rursus coquan¬
tur, & calida per pannum, aut setaceum tran¬
seant aut pressa torculari. Succus hic in alem¬
bico rostrato, ponatur ad solem, vt repurge¬
tur à phlegmate. Postea positus in lagenam vi¬
tream clausam, soli fuerit exponendus, & in vn¬
guentum reseruandum.
Vulne
r 4