223
55
Dialogus Secundus.
rum virtutes, animatorum nempè & ina¬
nimatorum, iuxta modum secundum, in
medium proferas, vehementer te obsecro.
D. libenter obtempero, & vt à fossilibus
exordiar mixtis, Chrisolitum praecaeteris la¬
pidem, commemorabo. hunc sanè anulo ad¬
ligatum, gestatumque, sapientem efficere ho¬
minem, nonnulli asserunt, sicut, & Gaga¬
tronica gemma, victores reddere ipsam ge¬
rentes, itidem fertur, ac Libicae Lippari,
admiranda (vt dicunt) insita virtus est.
nam bestiam canibus & venatoribus infe¬
stam, lapidis gestorem, perinde ac herus
esset, perquirere, & intueri, vtique profe¬
runt. quomodo igitur ab Elementis, has de¬
pendere proprietates dices? quomodo vel ad
coelorum motum, vel ad siderum lumen,
virtutes referre iam dictas, potes? A. si
haec, à grauissimis auctoribus (vt reor) non
essent decerpta, ea prorsus (& mihi parce)
deluderem, nunc autem prae admiratione
valdè stupesco. D. pro comperto habeto,
quod