223
57
Dialogus Secundus.
sed postremò enarratum, mendacium abso¬
lutè portendit, & fortè fortuna nec exper¬
tum a te, nec ab Auctore aliquo notatum
fuit. D. quòd illud experientia non sit apud
me comprobatum, ingenuè fateor, sed in¬
credulitas haec tua, veritati quidpiam haud
demit, Aranei enim, Ranae, Scarabeique pro¬
prietates, triuico vsu sunt manifestae, &
vermium commemoratorum facultatem,
Tralliano primo lib. cap. 15. referente, Da¬
mocrati Delphicum Pythiae Oraculum im¬
partiuit. A. omnia igitur veritatem sa¬
pere videntur. D. attamen si de re aliqua,
te haesitare contingat, scrupulum mihi tuum,
audacter explica. A. tam antea in hanc
audaciam prolapsus sum, nunc verò sermo¬
nem perseuera. D. virtutem itaque vni¬
cam, animatorum entium specificae formae
per secundum ordinem operanti, natura sa¬
gax vt plurimum tribuit, vnde Remorra,
paruus pisciculus supra omnem credulitatem,
nauem in medio mari, impetu ventorum
exagi¬
I