233
EPISTOIA
quiens) quod si ea quae prioris, quae¬
stionis, & confirmationis stabiliendae
gratia scripsi vobis, qui hęc perlegetis,
grata intellexero. De caeteris quoque
quaestionibus, DEO O. Max. fauente
luculentius posthac, aliquid, editu¬
rum esse. Idque abstrusum magis, &
maiori admiratione dignum, omnium¬
que vtilissimum: & alibi idem author,
Forsitan qui haec perlegent ante aut
post obitum nostrum nostri memores
erunt. Cùm haec animaduertissem à
quibuscumque potui typographis per¬
cunctatus sum, num typis excusum
licubi scirent. Hoc cum inficiarentur
eximios tanti viri labores diutius la¬
tere, & Chymicae studiosos eorum le¬
ctione priuari aequum non esse existi¬
mani. Et est reuera, hoc nostrum secu¬
lum impostoribus plenum; qui nec
psis Principibus, ne dum infimae sortis,
hominibus parcunt. Video enim Re¬
ges, & Magnates ab istis Agyrtis deci¬
pi, qui ementitas & sophisticas chymiae
artes, pomposa specie vendentes, illos
argento emungunt: vnde fit, vt ingens
iij