233
PRAEFATIO
Artem veram, certam & facilem esse osten¬
dit, & confirmat. Quapropter qui authori¬
tatibus & exemplis veritatem Artis tibi
probari vis (Lector) huius CLAVE librum
percurre. Sed antequam operari incipias,
rerum naturalium causas prudenti consi¬
lio perpende, aut noli rem aggredi. Incauti
prima fronte hunc librum intuentes, im¬
plicabuntur. Tu (Amice lector) magno cum
iudicio; lege, relege, ora labora: & Deus
Mysteriorum autor tui miserebitur. Hoc
vnum te latere nolo, omnem potentiam &
totius artis efficaciam, in duobus consistere
verbis, nimirùm, SOLVE & COAGVLA.
Solutio duplex est. Prior soluit corpora
in Mercurium, id quod fit per Mercurium,
Et inuenta est ad particularia, quam istius
libri Author sequitur. Altera verò in aquam
Mercurialem, Haec ad opus vniuersale per¬
tinet. Estque transmutatio quaedam corpo¬
rialem, ad
rum metallicorum in ipsotum primam ma¬
teriam. Quam Doctus huiusce operis Au¬
thor negat fieri posse, & spiritus mineralium
fixario cum perfectis corporibus, Ray¬
mundoque Lullio refragratur, illud impos¬
sibile. Cuius opinionem non assequor: Imò
Solutio
duplex
Solutio
per aquam
mercu¬
rialem, ad
opus
niuersa¬
le spe¬
ctat.