223
68
De Auro
Herculeo Lapide videre licet, nam simili¬
tudine formae qua suaptè natura cum Ferro¬
habet, ipsum amplectitur, Adamas uerò,
contrarietate quadam, Magnetis vim re¬
stringit, Allium autem, eum stupescere fa¬
cit, ac Hydrargyrum, huiusmodi Lapidi
prorsus adimit potestatem. A. doctissimè
quidem omne quod ad secundum specificae
formae modum spectabat, hodie absoluisti,
& id etiam forsan, quod nemo praedixit,
inter operationes specificae formae, multùm
interesse, tuis ex dictis rectè collegi, adeo,
quòd, virtutes à primo modo dependentes,
prorsus esse à secundo distinctas, haud am¬
plius ignorare dicam. praeterea, hesterna
die a te etiam accepi, quod ad eliciendam
specificae formae virtutem, quàm mixtum
per primùm modùm naturaliter obtinet,
eiusdem substantiae per innatum animantis
calorem alteratione opus est, nunc vellem
ò doctissime Dynachryse abste audire, an
etiam ad secundi modi facultatem explican¬
dam,