233
Scripta
veterum
obscura.
Geber.
APOLOGIA
2
pu. cui omnes fortunarum nostrarum
maiorem partem debemus, prodesse
puto. Sanè ego vt variae sunt à Natura
hominum inclinationes, cùm aliquan¬
do per otium licuit, veterum, qui de
hac re tractarunt, volumina diligen¬
ter perlegi, naturam Metallorum pro¬
priis examinibus exploraui, hos, qui
huiusce artis secreta callere prae caete¬
ris putabantur, audiui, consului: multa
multis ab hino annis tentaui: & quam
summi viri operam in euoluendis li¬
bris, à professione propria alienis, suc¬
cisiuis horis collocarunt; in hoc artis
studium iisdem horis eandem operam
aliquando impendi. Néque alius fuit
mihi scopus, quàm veritatis agnoscendi
studium quam vnumquemque virum
probum totis viribus amplecti opor¬
tet. Veterum scripta ferè omnia aeni¬
gmatica, & veluti Apollinis oracula,
nulla arte tradita deprehendi, vt incer¬
tus magis ab eorum lectione abierim,
quàm cùm primùm adeeam accessis¬
sem. Solus Geber Arabs aliquo ordine
atque methodo hanc artem tradidisse
videtur,