233
6
APOLOGIA
amplissimo viro, cuius nunc sum col¬
lega, quid iludicandum putarem, re¬
spondi, si torquis tantùm deauratus
esset, aduersus fabrum aurarium sen¬
tentiam dici oportere, quòd sola de¬
auratio lapidis lydij probatione ite¬
rata saepiùs deprehendi potuisset: Sin
verò aurum superficiei torquis adglu¬
tinatum corpus per se substitisset, ex¬
ceptione tutum fabrum aurarium,
eúmque absoluendum, quod minimè
lapide lydio, sed scalpro tantùm iudi¬
cari potuisset. Statim hac interlocu¬
tione lata, aqua acri probatione
nius ex fibris facta; substitit corpus au¬
reum in imo vasis vitrei; argentum
verò effusum & solutum in aqua acri
conspeximus.Quòd si sola deauratio.
fuisset, in puluerem impalpabilem &
tenuissimum eiusdem vasis vitrei fun¬
do subsidisset hloc vbi ab Emtore co¬
gnitum, à litè discessin, praeiudicialem
enim sententiam praeuiderat. Verùm
ita iudicari non potuisset, nisi consul¬
tis hac de re fabris aurariis, atque
mendicatis eorum consiliis.
Quod