233
ARGYR. ET CHRYSOP.
15
Materia remota dicitur, quae multas
mutationes & formas subitura est,
priusquam formam alicuius ex quatuor
corporum naturalium generibus induat.
Sunt autem quatuor haec corporum ge¬
nera, mistum, vegetabile, sensile & ratio¬
nale aut intelligens: Et haec materia lon¬
go distat interuallo ab vno quoque ho¬
rum. Ea est materia prima quę sola imagi¬
natione & intellectu, non sensibus con¬
prehenditur: item quatuor rerum primor¬
dia, terra; aqua, aer & ignis. Ante
nim illa nulla alia fingi potest materia.
Materia media est inter remotam
& proximam, quae quidem proximior
est formis horum quatuor generum
corporum, quàm materia remota, sed
magis ab iisdem formis distat, quàm
materia proxima. Vt alimenta propio¬
ra sunt corpori animalis; quam Ele¬
menta, remotiora autem quàm sanguis,
qui ex illis gignitur.
Materia proxima est, quę proximè
ad formam accedit, & veluti quiddam
imperfectum est, relatum ad alterius
corporis formam perfectiorem. Ma¬
Remota
materia.
Corporum
genera
quatuor.
Materia
media.
Materia
proxi¬
ma.