289
Cap. septimum 246
durent, quoniam tantummodo fumi sunt
corpora penetrantes ob similitudinem, sed
cito recedentes, cùm materiale subiectum fi¬
xum & figens non habeant, quod corporibus
vniatur, & illa in suam naturam sixam trans¬
formet.
Sed diect quis. Sulphur arsenicum & ar¬
gentum viuum nonne tincturae dicuntur à
philosophis? Sic enim de Arsenico & sul¬
phure Geber. Arsenicum est albedinis tinctura,
sulphur vero rubedinis. Idem, Argentum viuum fi¬
gitur & est tinctura exuberantissima refectionis, &
fulgidi splendoris.
Respondeo, Si haec de sulphure & arseni¬
co mercurioque vulgaribus prout sunt in
natura sua quispiam intelligat, eum non pa¬
rum falli. Sulphur tamen argento viuo & ar¬
gentum viuum sulphuri aut arsenico com¬
mistum omnibus per artem depuratis & fi¬
xis in elixir transire non inficior, nullum au¬
tem eorum per se tincturam esse, aut fieri
posse assero. Quod iisdem cap. confirmat
Geber dicens. Non putet, quis quod sulphur per
se compleat opus alchymiae, non enim esset hoc nisi va¬
num credere. Item. Non sunt sulphur & arsenicum
materia perfectiua huius operis, ron enim sunt com¬
pleta ad perfictionem, habent tamen adminiculum,
perfectionis in casu.
Idem de argento viuo. Non est medicina no¬
stra in natura sua, sed iuvare potest similiter in
casu
Q 4
Quaestio.
Sum. perf.
cap. 28. 29.
& 30.
Solutio.
Medicinam
perfectam
aliquando
sulphurar¬
senicum &
mercurium
dici.