223
87
Dialogus Secundus.
supra intellexisti sibi vendicauit. secundum,
vt vitam producat, melancholiam propel¬
lat, valetudinem reparet, tueaturque ipsam,
ab arte obtinuit, tertium verò omnia cum
diuina fermè tùm humana adamussim am¬
plectitur, ita vt etiam qui ipso potiuntur,
imperandi facultatem adipisci censeantur.
& de hoc Auro Plato tertio de Republica in¬
tellexit, dum ait, sed cum Deus formaret
quicunque nostrum ad imperandum idonei
nati sunt, Aurum in ipsorum generatione
ipsis admiscuit, propter quod honoratissimi
sunt. sic namque Aristoteles secundo poli¬
ticorum tertio, dum eius placitum reprobat,
eum sensisse declarat. non enim aliorum mo¬
do (ait) & modo aliorum, miscetur animis
Diuinum illud Aurum, sed semper eisdem.
A. Si igitur vulgare Aurum, tuum o Dy¬
nachryse fugit hospitium, culpa quidem ua¬
care mihi videtur, cum totis viribus id re¬
fellas. D. abeat in horam malam, nam
ea tantùm, quae animam ad beatitudinem
ducunt,