141
ILLUSTRISSIMO PRINCIPI
ET AMPLISSIMO SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE
CARDINALI
ALOISIO ATESTINIO
CAESAR CAPRILIUS
Perpetuam felicitatem.
SAEPE NVMERO dum cumulum
tuorum erga me meritorum Illustris¬
sime Pręsul animo reuolui, coepi me¬
cum cogitare, ut aliquod egregium
ac praeclarum tibi praestare possem,
quo tantorum officiorum magnitu¬
dini, quoad eius fieri posset, respon¬
derem. Sed prolecto non tantum dif¬
ficile, sed difficillimum fore perspexi. Non enim mihi ex¬
ciditè memoria, quantum mihi ostenderis humanitatis
ac beneuolentiae, cum uiueret Illustriss. Eleonora soror
tua charissima, mihique patrona amantissima. Non sum im¬
memor munificentissimi animi tui cum me uoluisti singu¬
lari Canonicatus dignitate decorare. Non denique oblitus
verborum quae post eius obitum amoris & caritatis plenis
sima mecum habuisti. Vtinam mea senilis conditio mihi
perstitisset, ut sub tuo patrocinio viuere potuissem, ac mo¬
ri, nunquam equidem tam diuinum munus recusauissem,
nec a latere tuo recessissem, simul & quam te merito obser¬
uarem
crux ij