233
Aristote¬
lis opi¬
nio de
causa effi¬
ciente
metalla.
Chemi¬
starum
opinio.
Gilglis
op.
alberti
magni
opinio.
APOLOGIA
ticularis in vno quoque metallorum
genere. De hac causa efficiente pro¬
xima variae etiam sunt opiniones. Ari¬
stoteles enim causam hanc efficientem
ait esse frigiditatem & siccitatem, quę
in lapidibus Vaporem, quem materiam
metallis proximam iudicauit, in illis
sublatum & inclusum comprimunt &
densant. Quod non ita accipiendum
est, vt in eorum ortu caloris efficientiam
neget: Illae enim exhalationes caloris
opera inter se admiscentur, & ad ali¬
quam spissitudinem adducuntur &
concoquuntur, sed admixtio illa fri¬
gore postea densatur & in metallum
euadit. Halchemistae verò sulphur,
quod partem materiae metallorum
putant, efficientis causae vim obtinete
profitentur, exemplo cinaberis facti¬
ciae, quae ex argento viuo & sulphure
mistis concrescit. Gilgil Maurus calo¬
rem vehementissimum causam effi¬
cientem esse opinatur, vt in vitro, quod
ex cineribus conflatur. Albertus autem
Magnus causam hanc efficientem esse
ait maiorem orbis, qui formas natura¬
les