317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Cometz, est gutta semis.
Complexio, est natura patris. Alias est qualitas calidi, vel frigidi:
hoc habet naturam agnatam sibi humidam, illud verò siccam. Duae
sunt igitur complexiones, & non quatuor. Nam calidum propria
natura simplici non permixta, semper est siccum, & si quandoque
humiditatem admittit à frigido mutuatur, vt hoc ab illo siccitatem,
quam aliquando recipit accidentaliter.
Confirmamentum, est astri corpus in homine, vel est sydereum
in homine, vel astrale corpus.
Confortatiua aut confortantia, sunt medicamenta quae corda
hominum atque naturam corroborant, vt expulsiua virtus eius va
leat accidentia noxia quaeuis excludere coho. Potissima totius me¬
dicinae methodus, in qua totus spagiricus labor potissimùm insu¬
dat. Nam sibimet ipsi natura medicus esse debet, homo cui medi¬
ci nomen tribuitur, minister naturę tantum, & seruus veri medici.
Siquid vltra praesumat, temerarium esse naturae persequutorem,
imo perditorem hominum, est quòd sciatur, nec id celatum opotuit.
Congelatiua, sunt medicamenta fluxus omnes sistentia, com¬
primentia, & exiccantia.
Congluten, vel conglutinatum, est quod ex putrefactione in ma¬
teriam glutinosam vertitur.
Cor inter mineralia, dicitur aurum.
Corbatum, est cuprum.
Cornu cerui, in chymicis, cst alembici rostrum. Est etiam in medi¬
cinalibus apud Paracelsum herba vulneraria, ob similitudine so¬
liorum ad eiusmodi cornua alludentem naturaliter, ex arte signata.
Corpus, est subiectum in quo virtutes rerum delitescunt.
Corpora supercoelestia, sunt ea quę per mentem in imaginatio¬
ne solùm, & non per oculos carneos cognoscuntur. Spagirorum
subiecta sunt mirabilium operum.
Corpus inuisibile, est anima, siquidem tenet medium inter cor¬
pus