289
Cap. septimum. 252
& adferat consolidationes & pondus cum ignitio¬
ne debita & perfecta: Quas tincturae condi¬
tiones, seu proprietates qui habere deside¬
rat, capiat res, in quibus eae per naturam
sunt, despectis omnibus alijs quae in proprie¬
tate naturae metallicae non inueniuntur. Sed
quia in anterioribus hae sufficienter declara¬
tae sunt, huic libro finem imponens, precor
omnibus fidelibus catholicis, pijs, bonaeque
voluntatis artistis S. Spiritus gratiam, & felicem
laborum successum: & peto vt si quippiam scrip¬
tum sit, quod à communi Philosophorum alio¬
rum sententia discrepare videatur, existiment
eo fine factum, quod artis studiosus non pos¬
sit conuenientiori modo aut meliori via in¬
strui, aut in scientiam hanc introduci: potius¬
que huius artis professoribus doctrinam &
praecepta sua experientiae accommodantibus
credendum esse, quam disputationibus &
nudis argumentis, quamuis subtilissimis, &
ex intimis Philosophiae penetralibus petitis
eorum, qui nihil in hac scientia olfecere Ro¬
go etiam, vt si quid minus aperte dictum sit
aut explanatum quibusdam in locis, id non
Auctoris inuidiae, sed huius artis professo¬
rum receptae consuetudini, & Alchemię dig¬
nitati tribuant. Inuenient tamen, qui legent,
in hoc libello, quae alij prolixis & innume¬
ris fere codicibus sparserunt & abdiderunt
atque
Conclusio.