223
97
Dialogus Tertius.
tallis comparabitur, temperatum erit, &
de collatione ista ad Metalla, Auicennas
intelligit, dum dicit, Aurum aequale est,
subtileque, si autem ad nos comparatio fiet,
vel vulgare, vel spagiricum erit. si vulga¬
re, frigidum, & siccum esse censetur, vnde
illud Galeni, lapidum substantia, constans,
stabilisque, propter siccitatem, & frigus est,
ad eundem modum Aeris, & Ferri; & Au¬
ri, & vno verbo omnium quae ex terra sunt
corporum. haec ille sin spagiricum, tempe¬
ratum esse asserimus, & de hoc doctissimùs
Ficinus intellexit; cum ait, veruntamen opor¬
tet durissimam Auri substantiam, subtilio¬
rem facere, penetratuque facillimam, quod
quidem non nisi per eius reductionem in Au¬
rum potabile, aut oleum, aut quintam es¬
sentiam, consequi licet. A. si igitur per
Galenum à frigiditate, & siccitate Auri
constantiam dependere arbitramur, quomo¬
do Metallorum respectu, temperatum dici
potest, cum indomitam substantiam sit ade¬
ptum?
O