233
Causa &
ratio.
Solida
mistio
humidi
& sicci.
40
APOLOGIA
decidisse conspexi, argentum verò
duodecima tantùm parte. Quod sanè
admiratione dignum est, verissimum
tamen esse ipsa experientia didici.
Huiusce autem rei causa est, perfecta
sicci & humidi mixtio & vnio, quae
tam arctissimo foedere sunt iuncta vt
etiam ignibus violentissimis indisso¬
lubilia sint. Humidum enim temperatur
à sicco, & siccum à humido, & fit in
vtroque argento scilicet & auro sub¬
stantia vna aequalis, & in suis partibus
similaribus homeomera & vniformis.
Hinc cùm nititur ignis ipsa rarefacere,
& dissoluere, & humidum aqueum in
vaporem efferre, tuetur & retinetur à
ferreo ne euolet. Contrà cùm ignis
idem terreum ab humido secernere con
tendit, & in cinere vertere, cohibetur
ab humido, ita vt vtrumque tutum,
incolume & inuictum in ignis pugna,
persistat. Haec autem indissolubilis
mistio & vnio propriè de auro est in¬
telligenda, cuius meminit sacra scri¬
ptura: Probabit, inquit, nos Deus tan¬
quam aurum in fornace. Et Augu¬
rellius