223
104
De Auro
illicò tibi statua publico erigetur foro, cuius
mento irrisionis gratia aurea barba erit ap¬
posita, cùm nunquàm vulgare Aurùm de¬
sinas execrari. D. oh, oh, oh, oh, cur Au¬
rea barba? A. in risum irrupisti? eadem
sane barba te insigniri aequum erit, vt te in¬
uito, Aesculapij barbam imiteris, qua Auri
dignitas superiori seculo praedicabatur. D.
quorsum haec? non intelligo, rem declara.
A. fortè ignoras, quod Auream Aescula¬
pio barbam veteres posuere, quo Auri sum¬
mam in medica facultate, ac remèdijs au¬
ctoritatem dignitatemque, quam homines
Barbis prae se ferunt, nobis ostenderent?
D. hui, & hanc historiam memoria rectè
non tenes? A. & qualem? D. scias ve¬
lim, quòd cum Aesculapius esset Phaebi filius,
et antiquitus in Deorum numerum relatus,
statuam patris instar, primi homines illi
erexerunt, Phaebus autem, & iuuenis sem¬
per, & imberbis fuit, qua ratione in Tem¬
plis, adolescentis imaginem simulacra eius
imitaban¬