141
28 LIBER
sed a se reuelata scribit eius arcana, hic enim post
Rethorica, Historica, Physica, Mathematica,
scripsit & Chemica, nec non & medica, quae Con¬
stantino Imperatori dedicauit, Olympiodorus quoque
Alexandreus & Platonicus, & Aristotelis interpres
Chemica scripsit, scripsit etiam Heliodorus ad Theo¬
dosium Imperatorem, scripsit & Stephanus ad Era¬
clium Caesarem, vt Africanum Cynesium, Theophi¬
lum aliosque praeteream, & ipsum etiam Zosimùm
Alexandreum philosophum, qui de arte composuerit
duo de triginta volumina; Quorum omnium praecepta
solent in Democritum planè referri, qui fuit naturę so¬
lertissimus indagator, & beneficio longissimae ętatis.
Nam supracentum vixit annos multa deprehendit,
quae literatorum vulgus latuere, scribebat autem sub¬
oscure pręcepta, non quidem ea ratione vt videri nol¬
let Chemicae sciens, Verum vt ea praecepta consecta¬
neis essent amicisque tantummodo nota, & ignota
vulgo, proptereaque nouabat nomina vt ipsis duntaxat,
qui rem alioqui tenuissent, deprehenderentur, atque hinc
non possum non mirari contra Hermolaum barbarum
virum alioqui de literis benemeritum hoc scribendi ge¬
nus in democrititia scola solum damnasse; & vel mali¬
gnitati vel arrogantiae retulisse acceptum, meminisse
poterat antiquitus vsque ab Homero diuersa rebus
vnis indita nomina, & alijs superos, alijs immos,
dictio¬