233
Causae ef¬
ficientes
natura¬
les nobis
incogni¬
tae
APOLOGIA
mouet vt talia sint, qualia ipsa esse in¬
tuemur. Dixi etiam ipsam esse vniuer¬
salem aut particularem. Et vtraque in
genere definita est. Est etiam vtraque
naturalis, sed quae aliquando suopte
impetu mouetur, nec aliunde, quàm à
natura sola impellitur, vt agat. Qualis
est in generatione metallorum in vi¬
sccribus terrae, quae sola vi naturae pro¬
diere. Qualis etiam est in argento viuo
vulgari, & eo quod corporibus metal¬
licis obuolutum est, quae sola natura in
lucem edidit. Quae autem & quales
sint hae causae naturales, certò scire &
les nobis assequi non potest mens humana, nec
satis constat inter peritiores, qui de
iisdem tractauerunt. Sufficiat nobis
naturae liberalitas, quae à suis causis
efficientibus occultis argentum viuum
vulgare, & quod corporibus metalli¬
cis potentia proxima est insitum, vl¬
trò nobis obtulit, quod nobis mate¬
riam proximam esse diximus. Ea inue¬
stiganda est nobis tantùm causa effi¬
ciens particularis, quae mouet hanc
materiam; vt ex ea concrescat argen¬
tum