223
111
Dialogus Tertius.
ritur. postremò Salem, vt totam malefi¬
corum humorum medicamentorumque sub¬
stantiam, consumere possit, haec ille. qua de
re, cùm habeat Aconitum facultatem pu¬
trefactiuam, & erodentem, non secus vi¬
num feruefactum, quàm Siraeon, putredi¬
nem absterget, factumque vlcus exiccabit.
Quod autem dictum à nobis Vinum, ab Au¬
ctoribus istis, non autem Aurifica vis, om¬
nino requiratur; Dioscoridem adeamus, qui
sexto librosimplicium septimo, & à quo, Ae¬
tius, & Paulus, verba sumpserunt, dum
multa contra Aconiti venenum describit,
item Vinum (dixit) in quo Aurum, Ferrum,
Argentumve candens restinguatur, potum.
ex quibus equidem uerbis, colligere possumus,
quod Aconito, non Aurum, sed Vinum,
vel Auro, vel Argento, vel etiam Ferro,
feruefactum, medetur; haec namque vt solida
metalla, in se praecaeteris (differentia tamen
secundum magis, & minus inter ea supposi¬
ta) calidam ignis facultatem retinent, vn¬
de