141
SECVNDVS. 41
formas induci: verùm quod attinet ad Aristotelem
praeterquam, quod huius rei non fecit exactam mentio¬
nem eis, videlicet in voluminibus, quae legitima illius
esse putantur: nam eximunt quidam nonnulla, quae
arti fauent ab ordine Aristotelico, praeter hoc inquam
certum illud est, quod de metallis non nisi generatim
disseruit in metheoris, asserens ea sic ex humidis pluri¬
mum oriri vaporibus, vt ex plurimum siccis lapi¬
des & sulphur, & sandaraca generantur, habita
quodammodo proportione ad ea, quae non in terrae ca¬
uernis, sed aeris fiunt regione sublimi: proptereaque
ab illo graeca voce nuncupata metheora, ibi enim vo¬
luit ex humido alitu concrescere nubes & pluuias, ex
sicco, igneoque uentos, fulgetras, fulmina, & id ge¬
nus caetera coalescere, quanquam non nihil inter ea
posuit discriminis, praeter haec nullum sanè dedit eui¬
dens inditium eis in libris exactam vllam discipli¬
nam expromendi, quando quidem inter exordia di¬
cit quaepiam se dubitaturum, ac Alexander eius in¬
terpres docet difficilia esse cognitu, quae Aristoteles eo
in opere pertractat? Olimpiodorus etiam longe
obscurissima, vt hinc facile queas vtrocumque volue¬
ris modo de Aristoteleo dogmate persentire, & diffi¬
cultatem pariter deprehendere, chemicae facultatis:
cum Aristoteles magnus vir in litteris dubitare se se
disserit, & quadam quasi superficie tractare, quae
illi