223
123
Dialogus Tertius.
sunt, nonnulli etiam doctrina id assequuntur,
& Hieronymus Fracastorius multi nomi¬
nis philosophus, hanc Argenti viui & Auri
anthipathiam libro suo de sympathia anthy¬
pathiaque rerum adnotauit. A. adhuc uero
his non obstantibus, quidam mihi scrupulus
obuiam it. nam si Aurum ob caloris nostri
actuationem haudquaquàm (vt es arbitra¬
tus) Hydrargirum absorbet, cur est, quòd
Dioscorides in tenuissimum pollinem Aurum
redegit? non ne eodem pacto Argento viuo
integrum mederetur? nonne Aurum ob id in
tenuissimas scobes redactum iri proponit,
quia minima Auri portio citius à calore al¬
teratur? D. quòd etiam Auri minima
pars, eandem semper nobiscum indomita¬
tem possideat, iam antea tibi fuit ostensum,
verum in minutissimas partes Aurum reda¬
ctum Dioscorides probat, vt quaelibet eius
minima pars, minimam Argenti portio¬
nem vndique amplectatur, & vt etiam vbique
locorum, sua actuali siccitate opitulari pos¬
sit,
R 2