233
ARGYR. ET CHRYSOP.
67
nem minimorum corporum & con¬
tactum, manentibus eorum formis
natiuis, qualis est in liquidis corpori¬
bus, vt aqua & vino mixtis, aut fusibi¬
libus aut metallis, aut siccis, quae in te¬
nuissimas partes, redacta, simul mis¬
centur. In hac enim mistione, diuersa
haec corpora suas quaeque formas re¬
tinent. Alia etiam est eiusdem mistio¬
nis diuisio, vt alia sit perfecta simpli¬
citer, alia comparatè. Mistio perfe¬
cta simpliciter est eorum quę cum di¬
uersarum essent priùs specierum, post¬
quam coierint, vnicam formam sub¬
stantialem adepta sunt, vt sunt omnia
corpora naturalia. Mistio perfecta
comparatè est, quae etsi simpliciter in
sese introspecta perfecta dicatur, ad
lias tamen collata magis aut minùs
perfecta est, tam in his quae diuerso¬
rum sunt generum, quàm quae diuer¬
sarum sunt specierum sub vno gene¬
re proximè comprehensarum. Quin
etiam & hęc mistionis perfectio com¬
parata variè aestimatur, aut exactioni¬
bus corporum quae mista sunt, prae¬
E ij
Diuisio
quarta.
Mistio
perfecta
compa¬
rate aesti¬
matur
variè.