317
PARACELSI DICTIONARIVM.
tere, quod si fortè inijciatur, ebullire quicquid liquoris eo contine¬
tur, edito strepitu maximè perceptibili, ac si nitrum in prunas con¬
ijceretur.
Aliud narrat Paracelsus tractatu de similis electri compositio¬
ne, se vidisse quendam Hispanum, habentem eiusmodi campanu¬
lam, pondere vix sesquilibrae, per quam inscriptis nonnullis chara¬
cteribus & verbis, tot spectra prodigiaque quot velles, conuocabat,
edebat, & abigebat prosuo arbitrio. Voluit is persuadere Paracelso
vim & energiam campanulae totam in verbis & caracteribus ma¬
gis quàm in sonitu, vel metallo consistere. Verùm Paracelsus rem
non ita se habere vt asserebat, etsi pro variatione scriptura varia
etiam ederentur prodigia, maximam potentiam in metalio sitam
esse deprehendit. Haec dicta solùm vt sciatur quid Electrum apud
Paracelsum denotet, non semper carabem paleas attrahentem, ne¬
que cyprium es calaminari lapidę tinctum, alio nomine Iaton.
Essila, est tinctura solis calore facta, vel in facie, vel alia quauis
parte corporis in cute.
Elementum apud Paracelsum, est corruptibilis ac transitur.
mundi essentia, & omnium quae patiuntur mutationem, anxieta¬
tem, atque necessitatem in diem vsque postremi iudicij, consum¬
ptionisque huius inferioris mundi. Est etiam essentia spirituum in
elementis degentium ac delitescentium, & astrum eorum.
Elementa matrices rerum sunt, in & exquibus generantur, sub¬
alterna tamen elementis Paracelsi, quòd istorum singula quatuor
illa contineant, ac sint generaliora. Non praetereundum hoc loco,
quod in Physicis notatu maximè dignum, & minùs hactenus ani¬
maduersum. Quò quid in occulta natura simplicius, generalius
à spagiris & adeptis Philosophis esse comperitur: & quanto specia¬
lius, tantò compositius ac materialius, vt ita loquar ex arte. Exem¬
plo, quantò magis ab indiuiduorum essentia species remouetur,
tantò proximiùs accedit eorum materia ad elementa simplicia,
necnon