223
132
De Auro
tiam forsan scurrilitatibus his tuis, praeteri¬
re credis? D. non quidem, sed si hoc au¬
tumas, quòd calor ipse quatenus calor & ab
omni specificae formae qualitate denudatus,
Aurum immutet, longè à veritate aberras,
quippè, Struthiocamelus ipse (si dissoluere,
Aurum est aptus) haudquaquam simplicis
caloris ratione, sed specificae formae occasio¬
ne, quae multo magis in Aurum, quàm ele¬
mentaris ignis profectò valet; ipsum vulga¬
re conficit Aurum, ac proinde Auerroes re¬
ctè subiunxit, ergo haec res, non est nist illud
quod sequitur à tota substantia in calore
Struthionis, & non propter fortitudinem
qualitatis caloris. vbi clarè ostendit, quòd
virtus insequens totam caloris substantiam
in Struthio camelo, est illa quae ipsi calori uim
impartit, vt faciat id; quod suapte natura
sibi denegatur. verum proprietatem istam
quam in Struthione Auerroes adinuenit ex¬
perientia, haudquaquàm in homine circa
quem vertitur sermo, reperitur, quamobrem
vt