233
ARGYR. ET CHRYSOP.
77
Elementa, quae subsequitur ante me¬
tallorum ortum, media est, metallam
propinquam. In hac varia & multiplici
materia priusquam ad proximam ven¬
tum sit, plures mutationes per ortum
& interitum in vegetabilibus & ani¬
malibus, & per dissolutionem & mi¬
stionem in mistilibus simpliciter suc¬
cedere necesse est. At vbi ad materiam
proximam, id est, semen, aut quod lo¬
co est seminis, peruentum est, non in¬
terit subiectum, vt suboriatur aliud, sed
idem tantùm subiectum perficitur.
Quod mihi vnus omnium perspica¬
cius animaduertisse & subtilissimè di¬
xisse videtur Scaliger exercitatione
sexta, distinctione secunda. Ouum enim
quod est materia pullo proxima, in¬
terim cùm fouente gallina mutantur,
dum ad pulli formam peruenerit, non
corrumpitur, sed perficitur. Et perfici
hinc apparet, quod in ouo fracto pu¬
tamine nihil corruptum intus inueni¬
tur. Et quoniam, inquit, ouum & se¬
men post ortum animalis desinit esse
ouum & semen corrumpi vulgò dici¬
Materia
proxima
non cor¬
rumpi¬
tur sed
perfici¬
tur.
Scaliger.