317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Essentia quinta iuxta Paracelsi definitionem, est materia quaedam
ab omnibus quae natura produxit, ac vitam habent corporaliter
tracta, separataque ab omnibus impuritatibus & mortalitate vel
corruptione, atque ab omnibus elementis subtilissimè repurgata.
De hac lege latiùs in Archidoxis.
Essodinum, est certum reif uturae praesagium ex indicio, contra¬
rium Erodinio supra definito.
Esthiomenus, est corruptissimum apostema, totum membrum
depascens instar lupi, vel herpetae mordacis.
Euestrum, est firmamenti perpetuum in elementorum quadru¬
plici mundo. Est etiam Propheticus spiritus, qui per signum, vel prae¬
cedens aliquod indicium praesagit, acaliquid futuri certo praedicit.
Excrementa generaliter, sunt omnia superflua per naturam eie¬
cta. Mulierum excrementa sunt menstrua.
Exitura generaliter, est omne apostema quod saniem eijcit.
Exorcista, superstitiosus est artifex, qui manes & spiritus adiura¬
tionibus euocat, ac apparere facit.
F.
Faba est tertia pars scrupuli.
Fabiola, est flos fabarum.
Fatum, estim armeni, perpetuum & insensibile quiddam astro¬
rum coeli, solis & lunae.
Flagae, sunt spiritus qui norunt occulta & secreta hominum.
Fel draconis, dicitur argentum viuum ex stanno.
Fel vitri, est spuma vitri.
Fermentum, est materia firma tanquam fixa, quae suae naturae ma¬
teriam, ad suam firmatam conditionem praeparat, quam etiam ante
praeparationem non magis quàm illa habebat, vt fermentum pa¬
nis est farina firmata vel consolidata in pastam, quae sarinam simi¬
lem raram & discontinuam, in aliam pastam fermentatam ad¬
ducit.
Ficus