223
141
Dialogus Tertius.
Peoniae radix est ex collo suspensa, quae co¬
mitialem morbum sanat, quin etiam si com¬
pluribus linis, & maxime marinae purpurae
collo Viperae iniectis, illis Viperam praefoces,
eaque postea cuiuspiam collo obuincias, miri¬
fice profuerit, tùm paristhmijs, tùm omni¬
bus ijs quae ex collo expullulant? D. non ne
sententia mea dum de specificae formae secun¬
do modo tractabam, externa die tibi fuit
ostensa? non ne audisti, quòd multa facere
per secundum modum specifica rerum forma
apta sit nata? ostende igitur mihi quod vul¬
gare Aurum nobiscum per specificam for¬
mam secundi ordinis quidpiam polleat, fa¬
cultatesque eius explica, me enim veritati ob¬
sistere nunquam inuenies, etsi quandoque
Plinium in medium proferre studebis, me¬
mento prius, quae contra ipsum fuerunt
inuecta. A. verum ad id Galeni tertio de
temperamentis quarto, quid respondebis?
nonne prorsus sententiae tuae contrariatur,
quae vel substantiae, vel qualitatis alteratio¬
nem,