233
ARGYR. ET CHRYSOP.
83
tes acquisiuit, quippe quod omnia con¬
cocta & calida sint. At materia nostra
proxima, i argentum viuum vulgare, &
quod caeteris metallis inest potentia
proxima, frigidum est & humidum, aliud
alio plus minúsve. Cùm igitur semen &
argentum viuum admiscentur facilè
coëunt; ob eandem vtriusque originem
proximam & fusione calor igneus ea
magis miscet. Qualitates aute seminis
calidae & siccae agunt in qualitates fri¬
gidas & humidas argenti viui, & illae
agendo repatiuntur, & hae patiendo re¬
agunt. Quòd si ambarum contrariae fue¬
rint vires aequales, vtputa, semen sit ca¬
lidum & siccum octo gradibus, argentum
viuum frigidum & humidum totidem gra¬
dibus, reducetur argentum viuum ad ten¬
peramentum. Et ferè idem fiet, quod in
aqua calida & feruente mista aquae fri¬
gidae, quę ob contrarias qualitates pu¬
gnantes sit tepida, & temperata. Verùm
calor in aqua est aduentitius & exter¬
nus. At in semine argenti vel auri insi¬
tus Quod si seminis & argenti viui vires
fuerint inaequales, non sequetur tem¬
F ij