141
SECVNDVS. 77
FACILIVS AVRVM NOSTRO SECVLO
quàm seculis prioribus posse fieri, vbi multa &
contra vituperatores artis, & contra non¬
nullos etiam egregios scriptores per¬
peram de Cinabari, hydrargiro, &
plerisque rebus alijs dissen¬
tientes, Cap. X.
HIS autem rebus potest nostra tem¬
pestate facilius aurum fieri quàm
apud antiquos: illi enim simplicius
rem peragebant & quibus vteban¬
tur rebus, ipsi nunc vtuntur pauci,
sed alijs & longè quidem plurimis,
tamet si erat apud eos vsus quarundam rerum metallica¬
rum, quarum nec satis habetur apud nostros artifices no¬
minis syncera cognitio, est enim [GR]ῶχρας[/GR], verbi causa, nam
quamquam nonnulli illam se se tenere putant, longe fal¬
luntur; Ego uero tres ni fallor ad minus res inueniri non
dubito, quibus id nomen competere posit. Pyritem quis no¬
uit, nisi easit (vt quidam existimant) quae vulgo dicitur
Marcasita: sandaracam puto non cognosci, nisi eam quae
mihi Venetijs allata rubri sulphuris nomine vocabatur.
Cinabarim, cum dicis, quis non retur te Bucasis arabis
compositionem dicere ex viuo argento sulphureque coag¬
mentatam, à vera Cinabari tam distantem quod à Leone
symia, est in colore aliqua nulla in re similitudo, vt suo
loco manifestum fiet, Quis monstrabit Chrysocollam
veteribus