141
SECVNDVS. 81
bari verba facit. Preterea scribit ipse harenosam esse
Cynabarim, Theoprastus vero lapideam, atque vt sua
loquitur lingua [GR]λιθῶδες[/GR] quod Aristotiles ante prodide¬
rat per haec verba [GR]τὰ δὲ λίθος ἐκ το αύτης γέγωνος συστά¬
σεως οἱ ἐν κιννάσταρι.[/GR] Pręterea minium, quod [GR]ἀμήνίον[/GR]
vocauit. Dioscorides, nasci docet in Epheso Pli¬
nius, cuius rei nullum verbum in Theophrasti monimen¬
tis: scribit enim Theophrastus, in Epheso fieri Cyna¬
barim arte, atque vt ipse loquitur [GR]και ἐργαβιαν[/GR] Quemad¬
modùm in colchis & Hyberia nasci Cynabarim sponte
naturae, eiusdem repono verbum [GR]αυτοφυες[/GR] Cynabaris igi¬
tur factitię locum designauit in Epheso, naturalis apud
Hyberos, & colcos: Minio uero non ei quod nunc fit ex plum¬
bo & minij naturalis colorem emulatur, sed cuius est è
terrę profundissimę latebris coquisitio, loca diuersa tri¬
buit tamet si duo minij fecit genera, ut alterum per se na¬
sceretur, alterum conficeret arte Knde illa eius verba,
[GR]ὁστὶ δεʼ ὅπερ καὶ μίλτος μὲν ἀυτόματος δε τεχγικη.[/GR] Ad
haec Theophrastus Cynabarim memorię prodidit duram
esse ualde atque lapideam, quod ipse quoque testari possum, &
oculis aduersantium planè subijcere. Milton uero hoc est mi¬
nium & Ochram terrę naturę speciem pręseferre docet, quo lo¬
co etiam miraremur Hermolaum si Dioscoridis Corrola¬
rium edidisset, non emendantem errores Plin. quos uoluit in
sua, quam ediderat Pliniana castigatione defendere. Cęterum
duos Cynabaris modos tantummodo citat ipse Theoprastus
nullam
F