223
146
De Auro
xima admiratione afficior, quòd his Galeni
auctoritatibus, primo scilicet de semine, de¬
cimosexto, & tertio de temperamentis, quar¬
to vtaris, cum eodem telo, quo me ferire
contendis, te prorsus occidas. D. contra
me huiusmodi auctoritates faciunt? D.
quam maximè, nam Vulgare Aurum in
vsum medicum venire pro viribus conten¬
dis, facultatesque valentes ipsum habere om¬
nino autumas, & absque substantiae altera¬
tione, nostrum immutare corpus obfirmas,
his igitur medijs, te Aurùm damnare non
prospicis? A. quonam pacto? D. quia
si opus suum (vt tenes) in nos explicaret,
Aurum esse lethale venenum (quod quidem
dicere vereris) incautè asseuerares. audi Ga¬
leni verba prout iacent, si hanc veritatem
compraehendere cupis, Oleum namque (ait)
calidum potestate est, nimirum quòd flam¬
ma facilè fiat, eodem modo Resina, Bitu¬
men, & Pix. Vinum autem quòd facilè
fiat sanguis, pari modo, Mel, & Caro,
& Lac,