233
ARGYR. ET CHRYSOP.
87
Posterior methodus mistionis scilicet
violenta est, quae proiecto alterutro se¬
mine in stannum, plumbum, aes, ferrum &
argentum viuum, cuiuscunque generis
demonstrat argentum vel aurum statim
in momento, igne adiuuante, producere.
Discriminis huiusce ratio est, quod in
priori agendi methodo minus validae
sint vtriusque seminis vires & qualita¬
tes igneę, quam vt momento possint hu¬
midum argenti viui vel vulgaris, vel ex
caeteris metallis proliciti concoquere
& definire, itaque sensim moueri ma¬
teriam expedit. At in posteriore modo
vires hae igneae seminis adeò sunt vali¬
dae, vt primo statim concursu & contactu
calore externo adiuuante omne cuius¬
que generis argentum viuum decoquant
& transmutent in argentum vel aurum:
non secus ac ignis violentissimus & sicca
& viridia ligna statim sine discrimine
conficit & exurit, nec impedit humidum
aqueum, cùm tanto feruori tesistere ne¬
queat. Qui tamen ignis, si imbecillus
esset, Piridia ligna non ęquè tanta celeri¬
tate exureret. Vtriusque methodi in
F iiij
Definitio
posterio¬
ris me¬
thodi.
Ratio di¬
scriminis
vtriusque
methodi.
Plures &
diuersae
vię vtrius¬
que me¬
thodi.