223
148
De Auro
lam ex Auro consequi possimus vtilitatem
dum intro assumitur, nisi ex accidenti ob as¬
sumptionem Hydrargiri, vt diximus, pro¬
fecto nequeant. nec etiam ignoro, quòd isti¬
viri, post causae amissionem, tractatu de vi¬
ribus cordis, tecum consulunt Auicennam,
non animaduertentes, quod nihil inde pos¬
sunt adiuuari. A. tractatum equidem de
viribus cordis, non satis perlegi, te igitur,
si non taedet, vt verba eius explices, te obse¬
cro vehementer. D. de his autem (inquit)
quae in consideratione Hyacinthi persuadere
oportet, est, vt inconueniens esse dicatur, ca¬
lorem naturalem agere in Hyacintho cum
sumitur intra corpus, transmutationem,
& dissolutionem, atquè commistionem eius
substantiae, cum euaporabili substantia spi¬
rituali, quemadmodum agit in Croco, &
similibus, & in summa incongruum quidem
est, quod dicatur, quòd Hyacinthus in for¬
ma sua substantiali, patiatur à calore na¬
turali, & exinde postmodum eius opus mani¬
festari,