233
ARGYR. ET CHRYSOP.
89
tiùs omnia comprehendantur. Sub¬
limetur argentum viuum quater vel plu¬
ries, dum niuem albedine superet, &
vt vitrum in sublimatione excoctum
transpareat. Hinc teratur & perfusum
oleo tartari, igne valido adhibito de¬
stilletur in vas recipiens & reuiuiscat.
Sic argentum viuum purissimum & splen¬
didissimum habebis, & à frigiditate & hu¬
miditate nimia naturali aliquatenus
vindicatum. Fęces enim, quę illi in subli¬
matione miscentur, quidquid est impu¬
ri retinent, humidum autem rarius, cuius
& minùs coctum in pulueris similitudi¬
nem ad superiorem vasis partem conscendit.
Purior autem pars magísque decocta
grauior & solida in media vasis parte
subsistit & adhaeret, quae peruia est, &
ex eadem argentum viuum resolatum & flui¬
dum est quodammodo temperatum. Ex hoc
argento viuo defaecato, & argento vel
auro in calcem reductis fiat malagma. Te¬
ratur diutissimè sub marmore, deinde
exprimatur crassiori linteo obuolutum,
dum aliqda argenti vel auri pars tenuior
vnà cum argento viuo perfluat. Addatur
Praepara¬
tio argen¬
ti viui.