141
88 LIBER
importunioribus uituperatores chemicę facultatis, qui
tametsi in eodem numero non sint subtiliores naturę,
causas teneant, nec earum capaces rationum quas philosofi
peracute uestigarunt, nihilominus nequeunt, inficias
ire unicuique rei uestigiùm pro suo modulo, non deesse bo¬
nitatis diuinę quae suas effundit dotes, easque arte posse
roborari, vt similia progignant: nequeunt item experi¬
menta negare non absimilia veluti odoris parui longissi¬
mas afflantis intercapedines fermenti modici, massam
farinę ingentem in sublime tollentis Magnetis ab¬
sens ferrum sibi coniungentis, ęcheneidos animantis va¬
stissimis nauigijs afferentis, moram parui vaporis in¬
fecti, quo multa hominum millia pestilentia tabe
fiunt: cur enim si quę narrauimus contactu ipso & (vt
sic dixerim) quodam quasi aspectu virturis & po¬
testatis mutant res, ducunt, atque reducunt, quę ni
sensu ipso deprehensa fuissent, mortalium quispiam
non putauisset antea: cur negauerint mutari nequire
metalla, sensus adstipuletur, nec ratio reclamet? co¬
gitent queso, num quispiam vnquam hominum suo stu¬
dio, suo quoque labore particulatim potuerit perdidicisse,
cur magna Carinę moles à paruo pisciculo detineatur
immobilis? cur ingens farinę congeries modico sustol¬
latur fermento? cur minimo rei odoratae suffitu tota do¬
mus abunde flagret, vestesque renideantur? cur ferrum nul¬
la machina protrahatur, & in aere pendeat praesente
magne¬