223
153
Dialogus Tertius.
quaquàm (vt arbitror) operarentur, sed
potius à facultate propria ociarentur. D.
vndesi Electri calfactio occasio existit, qua
vehementius Paleae, Festucaeque attrahantur;
ex hoc non sequitur, quod alijs mixtis huius¬
modi conditio necessariò insit; nam si a Succi¬
no ipso, vtpotè a bituminoso mixto, ut Geor¬
gius Agricolas tenet, vel à resinosa lachry¬
ma, ut Plinius multique Auctores asseuerant,
vapores per calefactionem eleuantur, quibus
eiusdem attractio dubio procul intenditur, ab
Adamante sanè ignito, siue Indicus, siue
rabicus, vel Macedonicus, vel Cyprius sit,
nihil prorsus potest exhalari, quo mediante
Magnetis vis impensius infirmetur. A. er¬
ror itaque primus, iam satis cuique patet. D.
quòd vero in cassum multiplicet usus, ipse tibi
testis extitit, qui Hyacinthum ore detentum,
consulere cordi existimatur. si igitur in ipso
ore, ac si deglutiretur, cor laetificat, ergo in¬
gestio eius pro exhilarando corde non nisi su¬
perflua quidem erit. A. sed dicet Auicennas
fortas¬
X