141
92 LIBER
Certissimum porro constantissimumque est, & consen¬
su publico firmatum fuisse, aliquando effectum aurum,
& arte, & industria hominum, atque vt ab antiquis¬
simis repetam primum hominem, Vicentius Bellouacen¬
sis magistrum artis posuit, vt inter initia diximus, &
per illi proximos perque Mosen ad apostolicum Domi¬
nicum & sua tempora peruenit graecis proditur, quod
etiam indicauimus non alia de causa nauigasse in col¬
chida regionem argonautas, nec vt poeticae fertur Iaso¬
nem ex eetae regis domo vexisse in greciam phryxi pellem
auream, sed librum ex arietis pelle confectum quo no¬
scebatur quibus modis per artem chemicam fieri aurum
posset. Proindeque non iniuria priscis illis phryxeum
vellus vocatam esse pellem auream, propter auri facien¬
di potestatem? Videri hoc & in vulgatis & in recondi¬
tis libris facile datur, nam apud Suydae monumenta la¬
commendatum idest posteritati in elemento paucis
autem & suboscurè apud Apollonium in secundo ar¬
gonautico, vbi canit phryxeum vellus, à Mercurio po¬
situm esse aureum. Quo in loco gręcus enarrator scribit
Mercurij contactu pellem arietis aurum effectam,
quo quid experssius chemicae fauere arti potest: eius enim
ea verba [GR]τῆ ρυφὴ τοῦ ἐρμοῦ τὸ δέμας τοῦ κρον γέ γεσθας
χevτo[/GR] Clarissimè vero Chacax non tam historia
quàm philosophia nobilis prodidit memorię, pellem ad
quàm nauigarùnt argonautè non arietis animantis ha¬
bendam