233
ARGYR. ET CHRYSOP.
95
praestari posse existimandum erit, quan¬
to verissimum erit in artis potestate
esse id, quod necessarium est ad impel¬
lendas causas naturales, vt agant. At
quod necessarium in arte videtur, hoc
solum est vt misceat elementa materię
proximae & imperfectam mistionem
perficiat. Subiectum enim causae agen¬
tis est inanimum corpus, nec aliud eius¬
dem agentis est munus, quàm miscere,
non vegetare, alere, aut cętera munia
obire, quę in plantarum & animalium
ortu sunt necessaria. Atqui calor exter¬
nus qualitates metallorum & elemen¬
torum materiae proximae, & seminis
vtriusque argentifici aut aurifici, mo¬
uere potest, & intendere aut infringere
& mistionem priorem interuertere, vt
hinc noua mistio inducatur, simulque
prior forma aboleatur, alia succedat &
oriatur, & calor ille igneus externus
est in artis potestate. Verissimum igitur
erit artem beneficio ignis miscere posse,
ea, quę mistilia sunt iis obseruatis le¬
gibus, quas paulò antè commemora¬
ui, cùm da mistione agerem. Hanc
In artis
potestate
est id
quod ne¬
cessarium
est ad im¬
pellendas
causas na¬
turales vt
agant
Ars po¬
test mi¬
stilia mis¬
cere be¬
neficio
gnis.