223
156
De Auro
gemma vt cordi vim suam promptius im¬
partire possit, pectori ne apposita, vel ven¬
triculo ingesta? si pectori apposita responde¬
bis, intentum habeo, sed si ventriculo ingesta,
falsa quidem pronunciabis. ad hoc enim quòd
à ventriculo tendat in cor Hyacinthi uirtus,
vt ab inferiori pyloro in intestina procedat,
ab ipsis in meseraeo, ab eodem in venam por¬
tam, exinde in hepar, & a iecore in venam
cauam, ac tandem in partes cordis permeet,
necessum est; at si pectori apponeretur, vici¬
nior cordi virtus Hyacinthi profectò esset.
Arteriae enim ipsae, Galeno tùm tertio de na¬
turalibus facultatibus decimoquarto, tum
decimosexto, de vsu partium decimo, primoque
de simplicium medicamentorum facultati¬
bus decimosecundo asseuerante, in cutim ex¬
timam terminantur, quae quidem cutis, vt
aeris attractionem fuliginosorumque vaporum
expurgationem, facilè admitteret, simulcum
ipsis perforatur, & ita, ob illam quam Hya¬
cinthus nobiscum sympathiam habet, laetifi¬
cantem