141
TERTIVS. 95
pore philosophus Michael Psellus gręca lingua libellum
de faciendo auro elegantem composuerit. Dicet fortasse
quispiam, cur non extat ars ipsaquae publicè quondam
dicitur extitisse? Dicam ego (vt ommittam plurima
quae responderi possent) cur non extat ars purpureae tin¬
gendae vestis, non in Tyro solum & Sidone quodam cele¬
bris, sed in toto terrarum orbe decantata? nusquam hoc
est, sed nec ostreum illud cuius ex sanguine color para¬
bant apud artifices agnoscit, faciendi auri materia in¬
promptu est, & facultas adest pluribus in locis, etiam
si in aegipto funditus perijsset: cęterum nec latio defue¬
rat ante via conficiendi auri, extat enim Plinij testi¬
moniùm trigesimo tertio naturalts historię libro, qui do¬
cuit vnam esse faciendi auri rationem, ex auripigmen¬
to, quod in Syria fodebatur pictoribus in summa tellu¬
re auri colore. Iussit inquit Caius excoqui magnum pon¬
dus, & planè fecit aurum excellens, sed ita parui pon¬
deris, vt detrimentum sentiret, notam rem Plinius pro¬
dit ex solo auripigmento, factumque dicit aurum per
artem, cuiùs rei fortasse potuit esse testis oculatus: Vi¬
xerat enim superiorum Caesarum aetate, & non solum
vsquè ad Caij peruenit imperium. Nec ad Claudium
tantunmodo, qui post Caium regnauit, sed ad Vespe¬
sianum. Militauit enim cùm Germanico Cęsare, res
ab eo gestas memoriae mandauit, Claudium quoque fi¬
lium eius, qui Caio ex Germanico fratre nepoti suffe¬
ctus