317
PARACELSI DICTIONARIVM. 131
verè non erant, indeque magnam apud ignarum vulgus sapientiae
captarent existimationem, cùm nihil aliud esset quàm oculorum
aciei, per obfuscationem vel obtusionem, transmutatio, ex imagi¬
nationibus hominum sumens exordium, quorum assensus cum in¬
fideli conatu, per omnis mendacij machinatorem coniungebatur
in similitudinem. Quid non molitur in vanis hominibus hac via
nequam artifex?
Grauus, lapis est porphyrites, cuius vsus vt marmoris in arte spa¬
girica, ad spontaneas rerum solutiones potissimùm est idoneus.
Guarini, sunt homines ex influentia coeli viuentes.
Guma, est argentum viuum.
Gumicula, est valeriana.
Guta rosacea, est rubedo praesettim in facie similis illi quae tin¬
ctura est in origine leprae.
H.
HAl dicitur sal.
Halcyon, vel alcion, est glacialis auicula.
Harmel, est semen rutae syluestris.
Haro, species est filicis.
Hel, est mel.
Henricus rubeus, est colcothar vitrioli.
Helebria, est species veratri nigri, rubeos flores edentis.
Heliotropium, est melissa Paracelsi.
Hemorrhoides, est sanguinis in ano profluuium.
Hydromantia, est ars sumpta ex astris aquae, quum in ea sese: pa¬
làm faciunt hominibus, ab inundationibus inusitatis, fluctuatio¬
nibus, alijsque apparentijs.
Hydropiper, est persicaria, rubeis tincta maculis.
Hinnicula, genicula, vel vt supragumicula, est valeriana. Verùm
puto variationem exerrore scribentum.
Homunculi, superstitiosae sunt imagunculae loco vel nomine
Kk 3 alicuius