233
98
APOLOGIA
ad formam vnicuique propriam pro¬
mouentur: sit ita, non idcircò tamen
minùs forma argent i aut auri in mate¬
riam illis proximam inducetur. Si enim
vi mistionis eadem materia proxima
eosdem affectus corporeos induat, quas
argentum & aurum, eam mistionem
calore externo agente efficere noue¬
rimus, argenti quocque aut auri for¬
mam eidem materiae proximae indi¬
cemus. Ex accidentibus enim argento
& auro propriis & sensibus cognitis
formas eorundem in relligimus, cum
ignotae sint nobis differentiae ilorum
specificae. Haec enim accidenta pro¬
pria, vt & in caeteris corporibus natu¬
ralibus, formam vnica ique [unclear] propriam
sequuntur. Haec autem Erasto repon¬
surus luculentiùs tractabo. Etsi au¬
tem hae probabiles sint rationes, qui¬
bus Argyropoeiam & Chrysopoeiam
defendere possem, tamen experientia
maior fides adhiberi solet, pręsertim
in effectibus eiusdem Argyropoeie &
Chrysopoeiae, qui sensuum iudicio,porum
quales sint, verè iudicantur. Si enim
quod