233
Secundum
experi¬
mentum
100
APOLOGIA
arsenici priùs sublimati, purgati & per
reiterationem sublimationis fixi cum
eodem argento. Hinc soluitur vapore
aqueo calente, dum conspiciatur vt
leum spissum. Huius igitur olei portio
vna cum quatuor argenti viui è stanno
arte educti mista vasculo vitreo inclu¬
ditur, & vi caloris primum imbecilli, de¬
inde aucti vsque ad decimum diem conco¬
quitur, dum in puluerem cinereum fixum
substiterit, qui cu plumbo liquatus &
examini cineritij probatus, vertitur in
verissimum argentum. Cuius effectus
causa in superioribus tradita est.
Alterum experimentum est argenti
aurum mutatio hac methodo. Di¬
stilletur aqua acerrima & tingens, quam
plerique norunt distillata rursus distil¬
landa est & saepiùs, dum nullę fęces post
distillationem in imo vasis resederint.
Magni enim refert omnia ab impura
fęce & crassitie esse purgata: purgandum
etiam est argentum viuum vulgare plu¬
ribus repetitis sublimationies, dum
perspicuum fuerit, hinc reuiuiscant. Sol¬
uantur seorsim à distillata aqua acer¬
rima