141
TERTIVS. 101
DE EXPERIMENTIS NOSTRE TEMPESTATIS
in auro conficiendo ubi multa de praecelentia
chemicae facultatis. Cap. ij.
CERTISSIMVM est non
auribus modo, sed oculis, & multo¬
rum, viuentium, & meis etiam con¬
probatum, aetate mea factum esse per
artem metallicae conuersionis, & ar¬
gentum & aurum saepissime, nec una
tantum compositione, sed plurimis: nec moueor ad id com¬
probandum voluminibus paulo ante lectis ame, & di¬
catis Leoni Pontifici Maximo, quae veram artem indica¬
re videntur: tantumque est vt abnuant experimenta vt
auctorum alter qui scripsit carmine librum sic exorsus sit.
"Auriferam paruis animi pro uiribus artem.
Quaesitam nobis & longo tempore partam
Atque ita etiam aliam Chrysopeiam clauserat de se
Canens, sic Alter Iason,
Auraea faelici deuexi uellera colcho."
Nam poetis facile verissimile scribitur pro vero tan¬
toque magis, quod ille poetarum more scribere se satis
prodidit in calce prioris illius voluminis, cum de portis
cornea, & eburnea fecit mentionem: historicorum etiam
multi non sunt hac in causa inter oculatos testes ha¬
bendi,
G iij